- CAELIUS Mons
- CAELIUS Monsunus ex septem motibus urbis Romae, eum Quirinali, post Capitolium, a Romulo fossâ sive aggere ac murô firmatus; cum nihilominus extra urbis ipsius moenia pomeriumque essent: Postea a Tullo, an Anco, an Tarquinio, variant enim Auctores, pomerio inclusus est. Fuit in Suburanae regionis parte, nomenque accepit a Caelio Vibenno Tusco Duce nobili, qui cum suâ manu Romulo auxilio contra Sabinum Regem venisse dicitur, Varro. Festus Caelem Etruscum illum Ducem nuncupatum vult. Idem mons Querquetulanus, a silva ibi ingenti: et cum post incendium, quô aedificia in eo sita conflagrârunt, a Tiberio reparatus esset, Augustus legitur vocatus. Ita enim Tacitus Annal. l. 4. c. 65. Haud fuerit absurdum tradere montem eum (de Caelio loquitur) antiquitus Querquetulanum cognomento fuisse, quod talis silvae frequens fecundusque erat, mox Caelium appellatum, a Caele Vibenna, qui dux gentis Etruscae; cum auxilium appellatum ductavisset, sedemeam acceperat a Tarquinio Prisco, seu quis alius Regum dedit. Nam in eo Scriptores dissentiunt. Regia in eo fuit Tulli Hostilii; Tuscique illum incoluerunt, qui cum munire se ceopissent, suspecti redditi et ab illo in planum locum deducti sunt, qui ab iis Tuscus vicus dictus est. Hodie insignis is mons in urbe habetur, Basilicâ Iohannis Lateranensis. Habet autem ab Ortu moenia urbis, terminumque Esquilinae regionis, portam Esquilinam et Amphitheatrum: ab Oecasu Suburam et montem Palatinum: a Septentrione Carinas, Caelium et Esquilias: a Meridie Piscinam publicam et Vallem, quae est ante viam Appiam, quae prope Septizonium Severi inchoans, versus portam Capenam protenditur. Hic secundam Urbis regionem. Caelimontium appellatam, posuit Augustus Caesar. Vide Onufrium in urbe Roma, p. 26. et seqq. Bartholom. Marlianum Topogr. urbis Romae l. 4. c. 18. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 2. et 7. etc. Ovid. Fastor. l. 5. v. 522.Caelius accipiet pulverulentus equos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.